MASSA

MASSA
I.
MASSA
Procurator Asricae, delator, optimo cuique exitiosus. Vide Bebius.
II.
MASSA
apud P. Papinium Statium l. 1. Sylv. 6. in Saturnalibus, v. 18.
Molles Caioli, Lagunculique,
Et massis Amerina non perustis,
Et mustaceus etc.
quid notet, vide apud Casp. Barthium Adversarior l. 24. c. 7. Certe pyra hodieque, abiuctis inutilibus, in merum sucum redigi videmus; quem cum incrassesccre cogant, in massam eum constipant: unde recte massae frusta illa appellantur. Idem Anrmadversion. ad Statium Part. l. p. 149. Alias Massa, idem quod Offa de qua voce vide infra. Auri massas olim Romanis Imperatoribus a quibusdam provinciis pensitari consuevisse, docet Beatus Rhenanus ad Tertulliam. Sed et Massa, apud Recentiores, pro Manso est. Unde Massariorum Magister seu Massariorum Provisor, apud Petrum de Vineis l. 3. Ep. 66. h. e. villicorum, massae seu mansi custodum, coloniorum, qua de notione vocis multa congessit Car. du Fresne Glossar. Apud eundem occurrunt Denarii aurei cum Massa; Gall. Deniers a la Mace, quod nomen monetae fuit, sub Philippo IV. Galliae Rege valoris 22. sol. 6. den. Item Floreni cum Massa, valoris 21. sol. 3. den. E quibus priores prohibiti sunt A. C. 1310. quemadmodum et Denarti duri cum Masa; Gall. des Deniers durs a la Mace A. C. 1311. Vide eum in voce Moneta.
III.
MASSA
cognomine Lubrensis, urbecula est Terrae Laboris, Episcopalis sub Archiepiscopo Surrentino, cum titulo Principatus in ora SInus Neapolitani 4. milliar. a Surrento in Africum Capreas versus, 20. a Neapoli. Parvi nominis, vulgo Massadi Sorrento.
IV.
MASSA
fluv. Libyae, Ptol. Masat adhuc in tabulis recentiorib.
Ammian. Es fil. Ismaelis, Gen c, 25. v. 14.
V.
MASSA
idem quod Mansus: Fundiportio, cum idoneo domicilio, ad suscipiendam familiam unam, maiorem, qualis Nobilium: velminorem, qualis Rusticorum est. Un??? plurimis locis nomen. Vide Hadr. Vales. in voce Mansum, et Henr. Spelmann. G oss. Archaeol.
VI.
MASSA
quae et Massa Carrarae, vulgo quoque Massa, oppid. cultum et amplum, Lunegianae regiunculae in Hetruria, nuper Ducatus titulô decoratum, sub proprio Duce, e gente Cibo, 12. milliar. a Sarzana in Ortum ab ora maris Tyrrheni. Est hic Dux et Princeps Carrarae. Familiae auctor Guido quidam Genuensis perhibetur, tempore Ottonis I. imperatoris clarus: in cuius posteris Innocentius VIII. Pontifex Romanus ex virgine Neapolitana, cui se, ante ordines susceptus, iunxerat, inter alios libiros, filium suscepit Franciscum Comitem de Anguillara et Ferentillo, quô genitus Laurentius; ab uxore Richarda, Malaspinarum herede. Massam et Carrariam stirpi suaeacquisivit! quibus in filio Alberico Ducatus de Ayello accessit. Hic enim Albericus Cibous Malaspina Princepsd Massae, Dux de Ayello factus est obiitque A. C. 1623. Ei ex Elisabetha Roborea (filia Francisci Mariae Roborei Ducis Urbini, qui satô functus est A. C. 1538.) genitus filius Alderamus Cibo Marchio Carrariae, obiit ante Patrem, A. C. 1606. relictô ex Marfisa Estensi filia Carolô Ciboô Principe Massae Duce Ayelli huiusque fratribus. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Part. II. p, 103. Vide quoque supra in voce Cibo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • massa — s. f. 1. Farinha diluída num líquido, formando pasta. 2.  [Culinária] O mesmo que massa alimentícia. 3. Amálgama pastosa de substâncias esmagadas. 4. Mistura de água, areia e cimento ou cal. = ARGAMASSA 5. Corpo sólido, compacto. 6. Quantidade de …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • massa — s.f. [lat. massa pasta , dal gr. máza pasta di farina d orzo , der. di mássō impastare ]. 1. [quantità di materia unita in un insieme più o meno compatto: una m. di neve, di terra ] ▶◀ accumulo, agglomerato, ammasso, cumulo, mucchio. 2. (estens.) …   Enciclopedia Italiana

  • Massa [4] — Massa, Hauptstadt der ital. Provinz Massa e Carrara, Bischofssitz, 2 km vom Ligurischen Meer, am Frigido und an der Eisenbahn Pisa Genua gelegen, hat sehr mildes Klima, ein hoch gelegenes Schloß (15. Jahrh.), einen herzoglichen Palast (17.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mässa —   Village   Country  Estonia County Saare County …   Wikipedia

  • Massa [1] — Massa (lat.), dir Menge, Stoff, Bestand, das Ganze. M. bonorum, der Vermögensbestand; M. concursus, die Concursmasse, s.u. Concurs 1) C) a) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Massa [2] — Massa, 1) Gold u. Silbergewicht; in Bengalen = 23,8 holländische As; auf Amboina = 38,4; auf Celebes = 51,7 holländische As; 2) Edelsteingewicht in Surate = 0,175 holländische As; 3) Handelsgewicht auf Sumatra = 12,5 holl. As …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Massa [3] — Massa, Anrede der Negersklaven an ihren Herrn …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Massa [4] — Massa (M. Veternensis), Stadt in Etrurien; Vaterstadt des Kaisers Gallus; j. M. di Maremna (M. Marittima), Stadt in der toscanischen Präfectur Grosseto; hat Bischof, Schloß, Kathedrale; die meisten der 9200 Ew. verlassen des ungesunden Klimas… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Massa [5] — Massa, Herzog von M., so v.w. Regnier …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Massa [1] — Massa (lat.), die Menge, der Stoff, Bestand, das Ganze; M. bonorum, soviel wie Vermögensbestand; M. hereditatis, Erbschaftsmasse; M. concursus, die Konkursmasse …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Massa [2] — Massa, Anrede der Negersklaven an ihren Herrn, verdorben von dem englischen Master …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”